- CALABER (Q.)
- Q. CALABERlibros 14. scripsit, τὰ μεθ᾿ Ο῞μηρον, five Παραλειπόμενα: quomodo inscripsir, quia Homerus Historiam de Ilio non absolvit. Vulgo solent Calabrum vocare, quia eum Bessarion, Nicaeae Cardinalis, extra Hydruntem, maritim. Calabriae oppid. in pervetusta aede B. Nicolai reperit. Atque hoc etiam in Graeca Constantini Lascaris Grammatica legere est. Nunc verisimilius Smyrnaeum nominant, quia ipse l. ult. dicat se περικλύτοις, sive illustribus Musarum ovibus Smyrnae pasceudis operam dedisle, Ex quo si de patria haud certo colligitur, saltem viemus, Scholam non infrequentem habuisse Smyrnae, At nullô nititur fundamentô, quod eum Ptolemoeus Flavius Romanum putavit. Vossius. Elegans admodum auctor est, Coluthi, Tryphiodori, et Musaei non multum absimilis, dignus certe, qui omnium manibus teratur; Et ut Homerum in argumento sequitur, ita in Lectione eundem comitari debeat. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.